

Liber Deuteronomii*
Caput 25: Versus 3
Quadragenarium.Quadragenarius denario quater ducto perficitur. Nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus: praecepta decalogi per denarium accipiuntur. Jubet ergo judicium vel vindictam, in qua carnis peccatum plectitur, secundum praecepta ordinari, et omnia praecepta in decalogo vult intelligi.[ISID.]In quadragenario hoc tempus figuratur, etc., usque ad illic sine peccato invenimur.